Skip to main content
id da página: 9835 Tabulae Smaragdinae

Tabulae Smaragdinae

TABLA ESMERALDINA — TABULAE SMARAGDINAE

VERSÃO EM LATIM

Eis o texto latino conhecido desde santo Alberto Magno:

Versio Tabulae Smaragdinae Hermetis Qualis es vulgo Latino Idiomate, e Phoenicio expressa circumfertur 1

Verba secretorum Hermetis Trismegisti

1. Verum, sine mendacio, certum et verissimum.

2. Quod est inferius est sicut (id) quod est superius, et quod est superius est sicut (id) quod est inferius ad perpetranda miracula rei unius. 2

3. Et sicut omnes res fuerunt ab uno, meditatione 3 unius: sic omnes res natae fuerunt ab hac une re, adaptatione.4

4. Pater ejus est Sol, mater ejus Luna; portavit illud ventus in ventre suo; nutrix ejus terra est.

5. Pater omnis thelesmi totius mundi est hic.

6. Vis (virtus) ejus integra est, si versa fuerit in terram.

7. Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suaviter cum magno ingenio.

8. Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram, et recepit vim superiorum et inferiorum. Sic habetis gloriam totius mundi. Ideo fugiat (fugiet) a te omnis obscuritas.

9. Hie (Haec) est totius fortitudinis fortitudo fortis: quia vincet omnem rem subtilem, omnemque solidam 5 penetrabit.

10. Sic mundus creatus est.

11. Hinc adaptationes erunt mirabiles, quarum modus est hic.

12. Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes Philosophiae totius mundi.

13. Completum est quod dixi de operatione Solis.


NOTAS:
1 "Tábua de Esmeralda" de Hermes como foi divulgada em tradução do idioma fenício para o latino. Palavras dos segredos de Hermes Trismegisto.
2 Segundo K. Chr. Schmieder. Geschichte der Alchemie, encontram-se também as variantes penetranda e praeparanda.
3 Segundo um manuscrito árabe, descoberto mais tarde, dever-se-ia ler mediatione.
4 Outra variante, inexata, é adoptione.
5 Outra variante: et omne solidum.